Ergo ut huius humanitatem inhumanitatemque neglegit, ita et regis: 'habes sub te Parthos et Medos et Bactrianos, sed quos metu contines, sed propter quos remittere arcum tibi non contigit, sed hostes taeterrimos, sed uenales, sed nouum aucupantes dominum; [5] Nullius ergo mouebitur contumelia; omnes enim inter se differant, sapiens quidem pares illos ob aequalem stultitiam omnis putat; nam si semel se demiserit eo ut aut iniuria moveatur aut contumelia, non poterit umquam esse securus; securitas autem proprium bonum sapientis est; nec committet ut iudicando contumeliam sibi factam honorem habeat ei qui fecit; necesse est enim, a quo quisque contemni moleste ferat, suspici gaudeat |
Dunque, come non ti curi della cortesia o scortesia di un tipo come quello, così anche di quella di un re: |