De Bello Gallico VI, 25: La foresta Ercinia

De Bello Gallico VI, 25: La foresta Ercinia

La descrizione della foresta Ercinia chiude la digressione etnografica, fatta da Cesare sui Galli e sui Germani del libro VI

[1] Huius Hercyniae silvae, quae supra

demonstrata est, latitudo novem dierum iter expedito patet: non enim

aliter finiri potest, neque mensuras itinerum noverunt. [2]

Oritur ab Helvetiorum et Nemetum et Rauracorum finibus rectaque

fluminis Danubi regione pertinet ad fines Dacorum et Anartium. [3]

Hinc se flectit sinistrorsus diversis ab flumine regionibus

multarumque gentium fines propter magnitudinem adtingit. [4]

Neque quisquam est huius Germaniae, qui se aut adisse ad initium eius

silvae dicat, cum dierum iter LX processerit, aut, quo ex loco

oriatur, acceperit. [5] Multaque in ea genera ferarum nasci constat,

quae reliquis in locis visa non sint; ex quibus quae maxime differant

ab ceteris et memoriae prodenda videantur haec sunt.