Naturales quaestiones, libro 6: traduzione

Naturales quaestiones, libro 6: traduzione

Seneca - Naturales quaestiones, VI, 2, 6-7

Nullum maius solacium est mortis quam ipsa mortalitas, nullum autem omnium istorum quae extrinsecus terrent quam quod innumerabilia pericula in ipso sinu sunt. Quid enim dementius quam ad tonitrua succidere et sub terram correpere fulminum metu?

Quid stultius quam timere nutationem terrae aut subitos montium lapsus et irruptiones maris extra litus eiecti, cum mors ubique praesto sit et undique occurrat nihilque sit tam exiguum quod non in perniciem generis humani satis valeat? Adeo non debent nos ista confundere, tamquam plus in se mali habeant quam vulgaris mors, ut contra, cum sit necessarium e vita exire et aliquando emittere animam, maiore perire ratione iuvet.

Necesse est mori ubicumque, quandoque: stet licet ista humus et se teneat suis finibus nec ulla iactetur iniuria, supra me quandoque erit.   interest, ego illam mihi an ipsa se mihi imponat?

Traduzione letterale: Nessuna consolazione della morte è maggiore della stessa mortalità, mentre nessuna (sottinteso: consolazione c'è) di tutte queste cose che dall'esterno ci spaventano (sottinteso: più grande) che il fatto che innumerevoli pericoli sono proprio all'interno.