Il cattivo gusto di Trimalcione: versione e commento

Il cattivo gusto di Trimalcione: versione e commento

Il passo, tratto dal Satyricon di Petronio, presenta un momento della cena offerta da Trimalcione, ex schiavo arricchito, che mostra la più totale mancanza di buon gusto

Iam Trimalchio eadem omnia, lusu intermisso, poposcerat feceratque potestatem clara voce, si quis nostrum iterum vellet mulsum sumere, cum subito signum syrnphonia datur et gustatoria pariter a choro cantante rapiuntur […] Subinde intraverunt duo Aethiopes capillati cum pusillis utribus, quales solent esse qui harenam in amphitheatro spargunt, vinumque dedere (=dederunt) in manus aquam enim nemo porrexit.



Laudatus propter elegantias dominus: “Aequum” inquit “Mars amat. Itaque iussi suam cuique mensam assignari. Obiter et putidissimi servi minorem nobis aestum frequentia sua facient”. […] Dama itaque primus, cum pataracina poposcisset, “Dies” inquit “nihil est. Dum versas te, nox fit. Itaque nihil est melius quam de cubiculo recta in triclinium ire”.
(Petronio, Satyricon 34, 1-5 passim; 41)